Psalms 28

ID. Arca a Philistaeis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. ID. Prius monet sacrificia offerre. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi significantur. CASS. Praedicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judaeis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiae, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace aeterna. . etc. CASS. De constitutione Ecclesiae, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno praeconio enumerat. Libanus interpretatur candidatio. id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur. . CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva. . Quid constitutae Ecclesiae fiat ostendit. enim ait, Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent. CASS. Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi. .
Copyright information for VulgGlossa